- LAOBOTAS, s. LABOTAS
- LAOBOTAS, s. LABOTASRex Lacedaemonioru, ab Eurysthene, IV. patri Echestrato successit; Prytani, Eunomo, Polydecti, ex altera stirpe regnantibus, et Lycurgo Legistatori contemporaneus, ut qui Labotâ adhuc vivente, in Cretam navigaret, ut Minois ibi Leges disceret, atque inde in suas, quae convenientia essent transferret. Sub Rege hoc et Prytane, primum Argivis bellum indixêre Lacones, ob Cynurensem argum, sed nihil memorabile gestum. Eodem cum Eunomo regnante, pax fuit. Sub sinem illius, Lycurgus successit primo Polydectae fratri, dein nato huic fil. posthumo, eius tutelam gestit. Regnavit antem Annos 37. habuitque successorem Doryssium fil. Paus. Laconicis.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.